- AEMYLIA
- I.AEMYLIAnomen Italicae feminae, quae duodecimô coniugii annô, in virum transiit, et uxorem duxit. Continuat. Vignerii.II.AEMYLIAregio Italiae, quae et Flaminia, et Romandiola etiam dicitur, in qua sunt urbes Ariminum Graeca Colonia, Caesena, Sassina, Faventia, Ravenna, Forum Livii, Boninia, Ferraria, et Imola; pritis etiam dicebatur Doria, ut Sempronius haber. Lombardia di qua del Po, i. e. Lombardia cis Padum, dicutir Leandro. Marshamo VIII. est Italiae regio, iuxta divisionem Augusti, a via dicta, de qua infra, et a Flaminia, utpote regione VI. distincta, Canone Chron. Sec. XVIII. Eius memint Martial. l. 6. Epigr. 85.Funde tuo lacrimas, orbata Bononia, rufo:Et resonet totâ planctus in Aemyliâ.Subest eius pars magna Pontifici, alia Ducibus Pamensi, Mutinensi, Mantuano et Mirandulano.Urbes Aemyliae Episcopales huius temporis,Ariminum Rimini.Bononia, Bologna.Cervia, Cervia.Cesena, Cesea.Comaclum, Comachio.Faventia, Faenza.Ferraria, Ferrara.Forum Cornelii, Imola.Forum Livii, Forli.Forum Popilii, Forlimpopoli.Iulia.Mutina, Modena.Parma, Parma.Plancentia, Piacenza.Petra Honorii, Bertinoro.Ravenna, Ravenna.Regium, Reggio..Sarsina, Sarsina.Episcopatus Fori Polilii Petram Honorii, seu Britinorium translatus est a multis annis, et Forum Popilii deficit in dies.III.AEMYLIAuxor mavoris Africani. Suidas. Vide etiam Val. Max. l. 6. c. 7.IV.AEMYLIAvirgo Vestalis, ex nobilissima Aemyliorum familia, de qua Val. Max. l. 1. c. 1. et Dionys. Halicarn. l. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.